monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 25.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, , 24. <<<     >>> 26.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, 25.

1 Illud prae ceteris admirandum miraculum, vobis orantibus, explicabo, quod post inmensum maeroris cumolum magnum nobis gaudium patefecit, dum et virtutem beati protulit et quod titubabat avertit cordaque nutantia populorum larga stabilitatis firmitate munivit.2 Nam cum, venerabilem dominicae nativitatis noctem sacrosancti deductam excubiis, procedentes de eclesia, ad basilicam sancti ire disponerimus, quidam ex inerguminis atrocior ceteris coepit nimium debachare, et decerpens se atque conlidens, clamabat: 'Frustra Martini limina petitis, casso eius aedem aditis, qui vos propter multis criminibus dereliquit, et ecce vos abhorrens, Romae mirabilia facit.3 Caecorum oculis lumen infundit, ibi paralyticorum gressus diregit; sed et aliis quoque morbis sua virtute finem inponit.4 Ad hanc diaboli vocem omnis populos exturbatur, et non solum bruta minorum corda, sed etiam nos ipsi pavore concutimur.5 Ingredientibus autem nobis cum fletu magno basilicam, omnes pavimento prosternimur, orantes, ut sancti viri praesentiam mereamur.6 Et ecce unus Bonulfus nomine, cui ante trea annos per nimiam valitudinis febrem manus ambae cum uno pede contraxerant, et ad festivitatem beati viri manibus directis, pede adhuc debile claudicabat, ante altare sanctum sternitur, orans, ut, qui sibi manus aridas restituerat, pedem quoque contractum simili virtute diregeret.7 In hac autem oratione a febre nimia circumdatur et tamquam extensus in aeculeum nervorum dolore torquetur.8 Interea de supplice dolor excitat contumacem, et, qui venerat inquerere medicinam, coepit inferre calumniam.9 Aiebat enim: ? domne Martine, sanitatem ad te, non tormenta quaesivi.10 Quam si non mereor, vel doloribus non adfligar'.11 Cumque nos cum fletibus circumstantes beati praestolaremur adventum, et inter haec sancta solemnia agerentur, oblatis super altare sacris muneribus, misteriumque corporis ac sanguinis Christi palla ex more coopertum, molliuntur contracturae nervorum, et disrupto post infirmi poplitae corio, diffluente sanguinis rivo, pedem extendit incolomem.12 Quod videns ego, Deo omnipotenti gratias agens, lumina fletibus madefacta, in hac ad populum voce prorupi: 'Timor a cordibus vestris omnis abscedat, quia beatus confessor nobiscum inhabitat, nec omnino credite diabolo, qui nihil umquam protulit verum.13 Ille ab initio mendax est et in veritate non stetit'.14 Me autem ista dicente, omnium luctus laxatur in gaudium.15 Ipse etiam infirmus coram nobis adsurgens, in pedes constetit absolutus.16 Videns autem haec omnis populus, in caelo clamore praelato, plaudebat, dicens: 'Gloria in excelsis Deo, qui, sicut quondam pastores angelico lumine, ita nos hodie praesentia confessoris beati clarificavit et, eum nobis adesse, praesenti virtute monstravit'.17 Et sic a timore inimici omnes erepti, Christi praesidio roborati sunt.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.58v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik