monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 24.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, , 23. <<< >>> 25.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, 24.
1 In Biturigo quoque fuit quaedam mulier, quae concipiens peperit filium, cuius poplites ad stomachum, calcanei ad crura contraxerant; manus enim adhaerentes pectori, sed et oculi clausi erant.2 Qui magis monstrum aliquod quam hominis speciem similabat.3 Qui cum non sine dirisione multorum aspiceretur, et mater argueretur, cur talis ex illa processerit, confitebatur cum lacrimis nocte illum dominica generatum.4 Quem interemere non audens, ut mos matrum est, tamquam sanum puerum nutriebat.5 Adultumque tradidit mendicis, qui accipientes posuerunt eum in carrucam et trahentes ostendebant populis, multum per eum stipendii accipientes.6 Dum haec per longa tempora gererentur, anno aetatis suae undecimo advenit ad festivitatem beati Martini, proiectusque a foris ante sepulchrum miserabiliter decubabat.7 Transacta autem festivitate, visum auditumque recepit.8 Inde reductus ad solitam consuetudinem, postulabat stipem.9 Post annum fere aut eo amplius venit iterum ad solemnitatem, positusque est in loco in quo prius iacuerat, decursisque solemnitatibus festis, directis omnibus membris, plenissimam obtenuit sanitatem.10 Quae nec credibilia fortasse videantur, ego eum sospitem vidi; nec audita ab aliquo, sed ab eius ore narrata cognovi.11 Sed quia dixi, parentibus eius ob peccatum evenisse per violentiam noctis dominicae, cavete, o viri, quibus sunt coniuncta coniugia! Sat est aliis diebus voluptati operam dare; hunc autem diem in laudibus Dei inpolluti deducite.12 Quia, cum evenerit, exinde aut contracti aut ephilentici aut leprosi nascuntur.13 Sitque documentum, ne malum, quod una nocte conmittitur, per multorum annorum spatia perferatur.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.58r
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik