monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 23.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, , 22. <<< >>> 24.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, 23.
1 Talia exercens quidam Vinastis nomine, lumen recepit, dum pauperibus illis victus necessaria ministravit.2 Hic caecitate maxima per annos plurimos adgravatus, habebat in consuetudine, adveniens de regione sua ad antedictam sancti cellulam, pauperibus illis alimentum amplissimum exhiberet, vigiliisque devotissime celebratis, eos in satietate refecerit, quorum ipse iuxta possibilitatem tamquam famulus serviebat.3 Dum igitur haec per multos, ut diximus, annos inpenderet, quadam vice impleto voto servitioque simul, prosternitur ad cancellum sancti lectuli, et orans ac vale dicens, regredi cupiebat.4 Post conpletam autem orationem exsurgens, apertis parumper oculis, intuetur cortinam siricam de cancello pendere et ait: 'Video tamquam pallium siricum hic adpensum'.5 Cui aiunt sui: 'Veritatem te videre cognoscimos'.6 Ipse autem coepit iterum flere atque orare, ut beatos confessor opus coeptum dignanter expleret.7 Qui dam orat attentius, obdormivit; apparuitque ei vir per visum, dicens: 'Vade ad basilicam domni Martini, et ibi plenam obtenes sanitatem'.8 Qui nihil moratus, famulorum manibus deductus, ut limina beati confessoris adtigit, lumen integrum, opitulante fide, recepit.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.58r