monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 22.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, , 21. <<<     >>> 23.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, 22.

1 Similem infirmitatem Remigia matrona incurrens, ad beatam cellulam valde devota pervenit.2 Quae vigiliis et orationibus insistens, cum matriculam, quae ibidem congregata est, pasceret, aridum brachium cum contractis digitis sanum extulit ad miscendum.3 Et sic tota die benedictis pauperibus deserviens, sospes remeavit ad propria.4 Haec in posterum annis singulis antedictis fratribus alimentum sufficiens exhibebat.5 Factum est autem, ut quadam vice una puellarum suarum male a quartani typi febre quateretur.6 Dum autem secundum consuetudinem veniens, pauperibus illis exhibet victum, sancti viri inplorat auxilium, et per quattuor dies ad beatam cellulam continuatione orationis atque ieiuniis decubans, ab omni febre sanata, cum famula magnificans Deum domi regressa est.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.58r