monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 19.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, , 18. <<<     >>> 20.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, 19.

1 Dura singula quaque miracula beati viri succincte scribimus nec ea in ampliore sermone expandimus, verendo valde atque timendo iter carpimus inchoatum, ne forte dicatur a prudentioribus: multum haec poterat peritus extendere.2 Sed nobis in eclesiasticum dogma versantibus videtur, ut historia, quae ad aedificationem eclesiae pertenet, postposita verbositate, brevi atque simplici sermone texatur, ut et virtutem beati antestitis prodat et sapientibus fastidium non inponat.3 Quo facto et lector provocetur in lectione, et sanctus prodatur in opere.4 Theudomeris diac.5 cum prae umore capitis, decedentibus cataractis, oculorum aditus haberet per quattuor annos graviter obseratos, venit ad cellulam Condatinsim, in qua vir beatus transiit.6 Prostratusque ad eius lectulum, noctem totam [lacrimis et orationibus deductam], immobilis madefecit terram fletibus, tepuitque suspiriis eius venerabile lignum cancelli; luciscente autem die, reseratis cataractis luminum, lumen videre promeruit.7 Quid umquam tale fecere cum ferramentis medici, cum plus negotium doloris exserant, quam medellae, cum, distentum transfixumque spiculis oculum, prius mortis tormenta figurant, quam lumen aperiant? In quo si cautela fefellerit, aeternam misero praeparat caecitatem.8 Huic autem beato confessori voluntas ferramentum est, et sola virtus unguentum.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.57v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik