monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 18.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, , 17. <<<     >>> 19.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, 18.

1 Quidam ex Viennensi terreturio Landulfus nomine graviter a lunatici daemonii infestatione vexabatur, ita ut plerumque ab hoste se vallari putans in terram corrueret, cruentasque ex ore spumas emittens, tamquam mortuus habebatur.2 Quod genus morbi ephilenticum peritorum medicorum vocitavit auctoritas; rustici vero cadivum dixere, pro eo quod caderet.3 Cumque se antedictus in hoc exitu videret adfligi, audita beati praesolis fama, sanctam eius adivit basilicam, ut sibi praesentia cunctis suffragia subvenirent.4 Sed cum in eodem loco plenus fide venisset, ardentius eum saevi daemonis pulsat audacia; nec ei licebat atrium egredi propter publicam daemonum infestationem; in atrio tamen nihil nocebatur.5 Nam visibiliter cum magno armorum strepitu venientes, conabantur eum cassis telorum acuminibus perfodere.6 Quodsi se subderet terrae, ranarum super eum multitudo horribilis desilire videbatur, sed et voces publice ab eo audiebantur exprobrantium et dicentium: 'Martinus, quem expetisti, nihil tibi poterit subvenire, quia nostris es ditionibus mancipatus'.7 Sed ille ad haec fidenter immobilis signum crucis opponens, terribiliter eos per aera tenerum effugabat.8 Post has autem vacuas et inanes inmissiones, cum videret inimicus, ut eumsibi vindicare non posse, dolis eum temptavit inludere.9 Conponens autem se in speciem veterani venit ad eum, dicens: 'Ego sum Martinus, quem invocas; surge et adora coram me, si vis recipere sanitatem'.10 Cui ille ait: 'Si tu es domnus Martinus, fac super me signum crucis, et credam'.11 At ille, audito nomine signi sibi semper contrarii, tamquam fumus evanuit.12 Post haec autem stans ad pedes gloriosi domni factus est in stupore mentis, et vidit beatam basilicam novo lumine effulgere; ex qua egrediens, sanctus dixit ad eum: 'Exaudita est oratio tua, et ecce eris sanus ab infirmitate qua pateris!' Et sic beatae crucis signaculum super caput eius faciens, abscessit.13 Ille vero in se reversus, amota omni insidia, sensit se salutem integram recepisse.14 Tamen post receptam sanitatem, cum coepisset vinum uti superflue, corpusque a diu abstento imbre maduisset, latus ei cum uno pede manuque contrahitur.15 Sed parsimoniae se iterum deputans caputque tunsorans, rursum beati virtute redditur sanitati.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.57v