monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 17.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, , 16. <<<     >>> 18.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, 17.

1 Quodam die, dum Gunthramnus Boso contra vicum Ambiacensim Ligerem fluvium transmearet, et, inruentibus iam tenebris, mundum nox horribilis reteneret, subito adversante vento nautae turbantur in pelago, separatisque navibus, quae pontem illum sustenebant, et aqua usque ad summum repletis, discendunt cuncti usque ad cingulum cum ipsis navibus in profunde, nequaquam tamen navibus subductis a pedibus.2 Exterritis autem omnibus, Boso non rauce vociferans beati Martini auxilium proclamabat et, ut eis ad liberandum festinus occurreret, precabatur, dicens fidenter suis: 'Nolite timere; scio enim, quod dextera sancti viri ad auxilia porregenda maxime in necessitatibus sit parata'.3 Haec eo dicente, directis a Deo navibus mutatoque vento contrario in secundo, nullo pereunte, pervenerunt litore, ubi tam praesens occurrit beati confessoris suffragium, ut etiam argentum, quod fluvio rapiente perdiderant, ipso denique fluvio in litus restituente, reciperent.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.57v