monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 16.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, , 15. <<<     >>> 17.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, 16.

1 Fuit et illud insigne miraculum, cum Dominus in die ephiphaniorum obtentu beati antestitis ex aquis Falerna produxit ac de alvei fundere vinum elicuit pauperi, qui quondam latices in vina mutavit.2 Igitur dum quodam tempere iter agerem in pago Balbiacinsi, ad Ligerem fluvium usque perveni.3 Cumque a nauta, qui nos ripae alteri transponere debeat, sollicitae requireremus loca, in qua piscaturi procederimus, locum indicat, dicens: 'Sit vobis beatus Martinus in adiutorium'.4 At nostri ingratae haec susceperunt, dicentes, quod in eius nomine numquam captura visa est evenisse.5 Et ille: 'Haud dubium, quia praestat haec virtus eius.6 Nam referam vobis, quae mihi hoc anno contigerit, vel qualiter per invocationem nominis eine, opitulante Domino, quae obtavi promerui.7 Denique dies erat epiphaniorum, et ingressus in prumptuario, nihil potui quod haurirem inveni.8 egressusque oravi, dicens: „Beatissime Martine, transmitte mihi in hac sancta solemnitate aliquid vini, ne, epulantibus aliis, ego ieiunus remaneam".9 Dum autem tacitus orarem, vocem in ulteriore ripa audio me vocantem, ut navem homini, qui iter agebat, adducerem.10 Verum ubi, acceptis contis, tunsorum etiam inpetum fluctus secare coepi et in medio utpute amne perveni, subito excussus magnus ex gurgite piscis in navim cecidit; quem confestim obpressum, transpositis hominibus, domi regressus sum, vinditumque piscem uno vini modio, cum ceteris sum refectus.11 Ergo noveritis, quam velociter in id quod invocatus fuerit, si petatur fideliter, apparebit'.12 Testor autem Deum, quia haec ab ipsius nautae ore cognovi.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.57r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik