monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 13.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, , 12. <<<     >>> 14.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, 13.

1 Ursulfus autem quidam ex Turonica civitate de pago trans Ligerem caecus beati Martini suffragia devotus expetiit.2 Qui duobus assiduae mensibus ad eius templum deserviens, ieiuniis et orationibus perdurabat.3 Factum est autem in una die resurrectionis dominicae, dum esset ad pedes domni et cum reliquo populo missarum solemnia spectaret, subito apertis oculis cuncta clare cernere coepit, ita ut ad sanctum altare communicandi gratia, nemine ducente, veniret.4 Quae autem fuerit causa caecitatis, edicam.5 Primo die paschae iussus est a domino suo, ut agrum circuiret, inventumque aditum, unde pecora introiebant, dum cum claudere conatur, excaecatus est.6 Tunc, ut diximus, ad beatum sepulchrum veniens, flens et heiulans, visum, quem perdiderat, flagitabat.7 Die autem illa, dum populo gratia dominici corporis traderetur, et ei beatus antestis reddere lumen dignatur, ac elucente sole luminum suorum refulserunt stellae.8 Quis umquam, rogo, talis medicus poterit inveniri, qui in unam infirmitatem duas contulerit medicinas? Ecce in unum caecum duae virtutes ostensae, cui corporales oculos ad contemplanda terrena prius aperuit, nunc cordis oculos, ne ea concupiscat, inluminavit; et ad suum dignatus est dicare servitium, quem, ut ita dicam, renasci denuo fecit in mundo.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.57r