monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 12.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, , 11. <<<     >>> 13.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, 12.

1 Quodam vero tempore cum beatus Germanus Parisiacae urbis pontifex ad festivitatem antistitis gloriosi accederet, Ragnimodus tunc diaconus, nunc episcopus, in servitium eius accessit, graviter a disinteria laborans.2 Sed beatus Germanus prius ad villam eclesiae suae, quae in hoc terreturio sita est, venit.3 Igitur cum ante noctem vigiliarum solemnitatis eius Turonus advenire coepisset, diaconem in villa resedere iubet, dicens: 'Ne forte fatigeris eundo, et aliquid deterius tibi contingat'.4 At ille: 'Potestas', inquit, 'Dei est, quae nos iubeat iuxta meritum pati; nam ego non exeo aliter, nisi ad basilicam beati antestitis eam; confido enim, quod, si tumulum eius attigero, salvus ero'.5 Et statim ascenso equite, ad basilicam venit.6 Mane autem accepta potione de pulvere sepulchri, sedata protinus infirmitate, convaluit.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.56v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik