monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 10.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, , 9. <<<     >>> 11.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, 10.

1 Sed nec hoc silebo, qualiter velut ex veste Redemptoris nostri ad beatum sepulchrum fluxus sanguinis sit siccatus.2 Mulier quaedam ex Arverno veniens cum viro suo de pago Trasaliensi, a profluvio sanguinis aegrotabat; secus atrio autem basilicae mansionem habebat.3 Quae diebus singulis ad sancti confessoris limina iacens prostrata, opem sanitatis poscebat.4 Factum est autem, ut quadam die accedens ad sanctum sepulchrum, orans et osculans, de palla quae super est posita aures sibi et oculos tangeret.5 Protinus, siccato rivo sanguinis, ita sanata est, ut putaret se Redemptoris fimbriam contigisse.6 Cuius vir in valitudine inruens, ad ostium basilicae manibus depositus aliorum, fideliter exorans, restincta febre, convaluit.7 Et sic pariter hic ab incomodo, haec a profluvio sanati, magnificantes Deum ad propriam domum regressi sunt.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.56v