monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 7.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, , 6. <<<     >>> 8.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, 7.

1 Sed et alius gressu debilis nomine Leuboveus iam clericus adveniens, se per terram trahens, quia paupertate faciente non habebat qui eum ferret, de die in diem beati Martini limina requirebat.2 Qui dum quadam die a foris ad sancti pedes fleret, directis genibus atque pedibus, spectante populo, sanitatem recepit.3 Tres virtutes istas ipsa die factas fuisse constat, quo Sigiberthus gloriosissimus rex Sequanam transiens, sine conlisione exercitus pacem cum fratribus fecit.4 Quod nullus ambigat, hanc etiam beati antestitis fuisse victoriam.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.56v