monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 4.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, , 3. <<<     >>> 5.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, 4.

1 Symonis fidelissimi conpresbiteri nostri servus Veranus nomine, qui erat ei in commissis prumptuariis praelibatus, dum ad custodiam sibi dispositam resederet, superveniente umore podagrico, pedum gressu multatur.2 Qui cum per totum annum talibus doloribus vexaretur, ut etiam vicinia in proximo posita commoveret, contractis subito nervis, ad plene debilitatur.3 Quod videns dominus eius, dolens exitum fidelis vernaculi, iussit eum ad pedes beati antestitis deportari, promittens votum et dicens: 'Si eum reddideris sanitati, piissime domne Martine, in illa die absolutes a meis servitiis vinculo, humiliatis capillis tuo servitio delegetur'.4 Positus ergo ad pedes pretiosissimi domni, cum per quinque dies ibidem iaceret immobilis, die sexta sopore conpremitur; et obdormiens, visum est ei, tamquam si in lectulo solitus sit homo pede extendere.5 Expergefactus autem, sanus ab omni debilitate surrexit.6 Qui, tunsorato capite, accepta libertate, beati domni usibus nunc deservit.7 O admirabilem beati viri redemptionem! Quis umquam de mille talentis sic redimet sicut praesens nostrorum criminum suffragator? Qui uno ictu unoque momento sine numismate auri et corpus a debilitate et conditionem absolvit ab onere.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.56r