monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 3.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, , 2. <<< >>> 4.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, 3.
1 Vereor, ne, nimium progredi praesumens, obsoletet paginam sermo rustitior.2 Maurusam quendam graviter ciracrici umoris dolor adfecerat, ita ut, retortis ad crura pedibus, nullatenus se eregere possit.3 Erat autem et oculorum luce multata, quae longo tempore graviter agens, tamquam mortua putabatur superstis, nec erat ei spes alimonii, nisi qui manum misericordiae porrexisset.4 Cotidie autem respectum intuens devotorum, vietus necessaria deposcebat.5 Factum est autem, ut quodam tempore extra solitum gravius ageret, nec poterat quemquam iudicare membrorum, nisi tantum in pectore flatus spiraminis discurrebat.6 Quae iam valde exanimis rogavit, ut eam ad pedes sancti Martini deferrent.7 Quo loco cum manibus fidelibus fuisset inlata, dolore cogente vociferans beati viri auxilium, ut sibi misereretur, orabat.8 Tandem pietas illa respiciens, quae pauperes dimittere numquam consuevit inanes, in festivitate sua laxata sunt fila nervorum arentium, et sic de dextra, quam per sex annos non iudicavera, signum beatae crucis ad os faciens, in pedibus restituta est, ita ut ad hospitiolum suum nullius usu adiutorio remearet, oculorum lumine non recepto.9 Post annos autem duos iterum veniens ad beati patronis tumulum, coepit adtentius, sicut erat oportunum, orare; mox apertis oculis, in rediviva luce surrexit.10 Hanc virtutem ideo hic scripsimus, quia, postquam nos advenimus, inluminata est; nam antea debilitate sanata.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.55v
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik