monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 2.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, , 1. <<< >>> 3.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, 2.
1 Gratum arbitratus sum et illud non omittere, quod mihi in libro anteriore excessit.2 Nam cum retulerim de cereolis illis, quos de sepulchro beati antestitis sustuli, a quibus et tempestates sedatas et alias infirmitates prohibitas dixi, mecum detenerem, Iustinus, vir sororis meae, in valitudine inruit et, invalescente febre cum doloribus membrorum omnium, valde ad extremis agere coepit.3 Nuntius haec ad me dilatus retulit, efflagitans, ut, ei quid medicamenti repperire possim, morituro transmitterem, ne obiret.4 At ego in virtute antestitis beati confisus, unum ex cereolis transmitto per puerum, dicens: 'Accendite illum coram eo, et in contemplatione luminis orationem fundat ad Dominum et deprecetur omnipotentiam antestitis, ut ei succurrat'.5 Missus autem puer quod dederam deportavit.6 Quo accenso ante lectum aegroti, favillam scirpi, quem iam ignis consumpserat, cultro eradunt, delutumque aqua aegroto porregunt ad bibendum.7 At ille, ut hausit, protinus sanitatem recepit, incolomisque redditus, nobis postea, qualiter sibi virtus beati antestitis subvenit, exposuit.8 Nam referre erat solitus, at ubi primum oculis eius iubar luminis progressum a cereo tenebras pepulit noctis, protinus in contemplatione flammae febris recessit a corpore, ac stomachus, qui diu languebat inaedia, cibum consolationis efflagitat, et, qui tantum aquam puram ad restinguendum febris ardorem haurire consueverat, nunc vina desiderat.9 Fecit hoc virtus antistitis, quae saepe miseris opem proflua miseratione tribuit et infirmis medicamenta largitur.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.55v