monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 1.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, , II. DE VIRTUTIBUS, QUAE FACTAE SUNT, POSTQUAM NOS VENIMUS. <<< >>> 2.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, 1.
1 Anno centesimo septuagesimo secundo post transitum beati Martini antestitis, Sigiberto gloriosissimo rege duodecimo anno regnante, post excessum sancti Eufroni episcopi non meo merito, cum sim conscientia teterrimus et peccatis obvolutus, sed tribuente fideli Deo, qui vocat ea quae non sunt tamquam quae sunt, onus episcopati indignus accepi.2 Mense antem secundo ordinationis meae, cum essem in villa, incurri disinteria cum febre valida et taliter agi coepi, ut inminente morte vivere omnimodis disperarem.3 Emittebant autem assiduae digestionum officia quae accipere poterant inexpensa, et erat horror cibi; cumque ab inaedia deficeret virtus stomachi, febris tantum erat victus corpori; nam nullatenus accedebat confortatio sumptuosa.4 Erat autem et dolor gravis totam alvum penetrans et discendens ad ilia, non me minus consumens tortura sua, quam febris exegerat.5 Cumque sic ageretur mecum, ut non remansisset spes vitae, sedi cuncta deputarentur in funere, nec valeret penitus medici antidotum, quem mors mancipaverat ad perdendum, ego ipso de me disperans, vocavi Armentarium archiatrum et dico ei: 'Omnem ingenium artificii tui inpendisti, pigmentorum omnium vim iam probasti, sed nihil proficit perituro res saeculi.6 Unum restat quod faciam; magnam tibi tyriacam ostendam.7 Pulverem de sacratissimo domni sepulchro exhibeant, et exinde mihi facito potionem.8 Quod si hoc non valuerit, amissa sunt omnia evadendi perfigia'.9 Tunc misso diacono ad antedictum beati praesolis tumulum, de sacrosancto pulvere exhibuit, dilutumque mihi porregunt ad bibendum.10 Quo hausto, mox omni dolore sedato, sanitatem recipi de tumulo.11 In quo tam praesens fuit beneficium, ut, cum id actum fuerit hora tertia, incolomis procederem ad convivium ipsa die ad sextam.12 Visum est et hoc inserere lectioni, qualiter me Deus arguerit, ne ante me permitterem stultos et faciles de beatis solemnibus obtrectare.13 In crastino autem, postquam convalui, die dominico ad missam veniens, nolens me fatigare, uni presbiterorum gloriosa solemnia caelebrare praecepi.14 Sed cum presbiter ille nescio quid rustice festiva verba depromeret, multi eum de nostris inridere coeperunt, dicentes: 'Melius fuisset tacere quam sic inculte loqui'.15 Nocte autem insecuta vidi virum dicentem mihi: 'De mysteriis Dei nequaquam disputandum'.16 Testor Deum, quia hoc a me non est conpositum; sed ipsa verba quae audivi vobis exposui.17 Unde, dilectissimi, nullus de hoc mysterio, etiamsi rustice videatur dici, disputare praesumat, quia apud Dei maiestatem magis simplicitas pure quam philosophorum valet argutia.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.55r
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik