monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 40.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, DE VIRTUTIBUS SANCTI MARTINI EPISCOPI, Lib. I, , 39. <<<
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, DE VIRTUTIBUS SANCTI MARTINI EPISCOPI,..., 40.
1 Et quoniam sermo clausulam petit, unum vobis adhuc praeclarum miraculum, priusquam liber finem accipiat, enarrabo.2 Adolescens quidam nomine Securus ex utero matris egrediens manum aridam pedemque protulerat et ita omnium membrorum siccata conpage diriguerat, ut monstrum aliquod simularet; erat autem et iugo servitutis innexus.3 Quem cum viderent domini sui iam per septem annis nihil omnino posse proficere, manibus deportantes, posuerunt eum ante beatum sepulchrum, ut vel a praetereuntibus pasceretur, qui labore proprio aleri non poterat.4 Iacente autem eo in loco illo per multos dies, directus est pes eius qui fuerat debilis, manusque eius sicca, infectis sanguine venis, sanata est, et ita omni corpore, accepta beati confessoris ope, formatus est, ut putaris, eum denuo fuisse renatum.5 Qui puerulus a Iustino comite redemptus et ingenuus dimissus est; et postea baptismum consecutus, usque hodie sub patrocinio sanctae eclesiae persistit incolomis.6 Quis umquam ista sic ex ordine inquirere aut referre poterit, ut laudare sufficiat? Tamen nos, quantum investigare potuimus, scribere fideliter studuimus, hanc sperantes mercedis retributionem accipere, ut, dum haec leguntur in laude sanctissimi sacerdotis, nobis fortassis tribuatur refrigerium pro delictis, dicente poeta: Forsan et haec olim meminisse iuvabit.7 EXPLICIT LIBER PRIMUS.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.54v