monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 39.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, DE VIRTUTIBUS SANCTI MARTINI EPISCOPI, Lib. I, , 38. <<<     >>> 40.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, DE VIRTUTIBUS SANCTI MARTINI EPISCOPI,..., 39.

1 Leomeria quaedam caeca atque contracta, longo tempere male vivens, dum iter illud per manus aliorum crebris occursibus utitur, quo ad beati basilicam itur, tandem ab eius pietate respecta, iacens ad sanctum ostium, lumen pariter gressumque recepit.2 O si totum proderetur in publico, quod singuli quique, dum fideliter poscunt, latenter accipiunt, et retenit occultum multorum conscientia, quod fideliter poscendo clam quaesita sanitas est adepta! Quod si haec, ut diximus, cuncta publicarentur, non solum libros, sed nec ipsum mundum, ut ait euangelista de Domino, arbitror potuisse recipere.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.54v