monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 38.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, DE VIRTUTIBUS SANCTI MARTINI EPISCOPI, Lib. I, , 37. <<< >>> 39.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, DE VIRTUTIBUS SANCTI MARTINI EPISCOPI,..., 38.
1 Vel quid de inerguminis et frigoriticis referam, quibus, si vere fuerint parcitas fidesque coniunctae, mox, adminiculante patrono, cunctae submoventur insidiae? Sic multi ex frigoriticis, dam vi febris pessimae quatiuntur, tota die inter altare et sanctum tumulum decubantes, ad vesperum autem haustum ex beato sepulchro pulvere, continuo promerentur accipere sanitatem.2 Nam Paulus inerguminus, qui legionem daemonum dicebatur habere, insistente inimico, machinam, quae sanctae camerae erat propinqua, conscendens, dixisse fertur: 'Vasculum quod exustus inhabito'.3 Et praecipitans se deorsum, ita beati virtute leviter in pavimentum depositus est, ut nallum membrorum corpusculi damnati conlideret.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.54r
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik