monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 36.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, DE VIRTUTIBUS SANCTI MARTINI EPISCOPI, Lib. I, , 35. <<<     >>> 37.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, DE VIRTUTIBUS SANCTI MARTINI EPISCOPI,..., 36.

1 Factum est autem quodam tempore, ut visitationis studio ad venerabilem matrem meam in Burgundia ambularem.2 Cum autem silvas illas quae trans Berberem fluvium sitae sunt praeterirem, latrones incurrimus.3 Qui circumdantes nos, volebant spoliare et interficere.4 Tunc ego ad auxilia consueta confugiens, sancti Martini praesidium flagitabam.5 Quod mihi protinus dignanter adsistens, ita eos conteruit, ut nihil contra nos agere possint.6 Sed versa vice, qui venerant timerentur, timere coeperunt et cursu velocissime fugire.7 Sed ego non inmemor apostoli, inimicos nostros potu ciboque debere satiari, potum eis offerre praecipio.8 Qui nequaquam expectantes, quantum poterant fugiebant.9 Crederes, eos fustibus agi aut invitos contra possibilitatem caballorum suorum currere cogi; et sic, tribuente Domino, iuvante patrono, ubi dirigebamur advenimus.10 De quantis me tribulationibus et aerumnis eripuit, in quantis mihi necessitatibus sua pietas adstetit, vel quantas in me amaritudines sua virtute conpescuit, non dicam ad scribendum, sed etiam ad referendum perlongum est.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.54r