monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 35.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, DE VIRTUTIBUS SANCTI MARTINI EPISCOPI, Lib. I, , 34. <<< >>> 36.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, DE VIRTUTIBUS SANCTI MARTINI EPISCOPI,..., 35.
1 Fide commonente, quidam ex nostris lignum venerabilem de cancello lectuli, quod est ad monasterium sancti domni, me nesciente, detulerat, quod in hospitiolo suo pro salvatione retenebat.2 Sed – credo, non sic honorabatur aut diligebatur, ut sibi decuerat – coepit familia eius graviter aegrotare.3 Et cum penitus nesciretur, quid hoc esset, nec emendaretur aliquid, sed cotidie ageretur deterius, vidit in visu noctis personam terribilem, dicentem sibi: 'Cur sic tecum agitur?' Qui ait: 'Ignoro prorsus, unde hoc evenerit'.4 Dicit ei persona: 'Lignum, quod de lectulo domni Martini tulisti, neglegenter tecum hoc retenis, ideo haec incurristi.5 Sed vade nunc, defer eum Gregorio diacono, et ipse eum secum reteneat'.6 At ille nihil moratus mihi exhibuit.7 Quod ego cum summa veneratione collectum loco digno reposui.8 Et sic omnis familia in domo eius sanata est, ita ut nemo ibidem deinceps aliquid mali perferret.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.54r