monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 34.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, DE VIRTUTIBUS SANCTI MARTINI EPISCOPI, Lib. I, , 33. <<< >>> 35.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, DE VIRTUTIBUS SANCTI MARTINI EPISCOPI,..., 34.
1 Nos vero revertentes tres cereolos pro benedictione beati sepulchri portavimus.2 De qua cera quam multae virtutes factae sunt super frigoriticis et aliis infirmis, longum est enarrare.3 Sed unum e multis miraculum proferam.4 Agrum quendam possessionis nostrae grando annis singulis vastare consueverat et tam graviter saeviebat, ut nihil ibidem cum venisset relinqueret.5 Tunc ego in vineis illis arborem unam, quae erat excelsior ceteris, eligens, de sancta cera super eam posui.6 Post illam autem diem usque in praesens tempus numquam ibidem tempestae caecidit, sed veniens, locum illum tamquam timens praeteriit.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.53v
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik