monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 33.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, DE VIRTUTIBUS SANCTI MARTINI EPISCOPI, Lib. I, , 32. <<<     >>> 34.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, DE VIRTUTIBUS SANCTI MARTINI EPISCOPI,..., 33.

1 Eo tempore unus ex clericis meis Armentarius nomine, bene eruditus in spiritalibus scripturis, cui tam facile erat sonorum modolationes adprehendere, ut eum non putaris hoc meditare, sed scribere, in servitio valde strenuus et in commisso fidelis, inficiente veneno, a pustulis malis sensum omnem perdiderat et ita redactus fuerat, ut nihil penitus aut intellegere possit aut agere.2 Tertia vero nocte postquam advenimus ad sanctam basilicam, vigilare disposuimus; quod inplevimus.3 Mane autem facto, signo matutinis horis conmonito, reversi fuimus ad metatum.4 Qui lectulis quiescentes, usque ad horam prope secundam dormivimus.5 Expergefactus ego, amota omnem languoris et cordis amaritudinem, sentio me praestinam recepisse salutem, et gaudens puerum familiarem, qui mihi serviret, evoco.6 Exsurgens autem Armentarius velociter, coram me stetit et ait: 'Domine, ego parebo quod iusseris'.7 At ego aestimans eum adhuc esse exsensim, aio: 'Si potes, voca puerum'.8 Et ait: 'Ego quaecumque praeceperis adimplebo'.9 Obstupefactus interrogo, quid hoc esset.10 Qui ait: 'Intellego me valde sanum; sed unus error est animi, quod nescio, de qua hic parte advenerim'.11 Et incipiens, ita mihi inpendit servitium, sicut erat solitus ante taedium.12 Tunc ego exultans et flens prae gaudio, gratias omnipotenti Deo tam pro me quam pro ipso refero, quod, intercedente patrono, incolomem me corpore, illum mente reddiderit, et unus occursus ex fide etiam alteri amenti, qui nec petere noverat, praestetisset.13 Sed nec hoc praeteribo, quod post dies quadraginta eodem die primo vinum delectatus sum bibere, cum illud, faciente incommodo, usque tunc exosum habuerim.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.53v