monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 32.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, DE VIRTUTIBUS SANCTI MARTINI EPISCOPI, Lib. I, , 31. <<< >>> 33.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, DE VIRTUTIBUS SANCTI MARTINI EPISCOPI,..., 32.
1 Ergo his exactis quae circa alios gesta sunt, adgrediar quae circa me indignum virtus praesentis est operata patroni.2 Anno centesimo sexagesimo tertio post assumtionem sancti ac praedicabilis viri beati Martini antestitis, regente eclesiam Turonicam sancto Eufronio episcopo anno septimo, secundo anno Sigiberthi gloriosissimi regis, inrui in valitudinem cum pustulis malis et febre, negatoque usu poti atque cibi, ita agebar, ut, amissa omni spe vitae praesentis, de solis sepulturae necessariis cogitarem.3 Obsedebat enim mors assidua cum ardore, animam cupiens expugnare de corpore.4 Tunc iam valde exanimus, invocato nomine beati Martini antistitis, parumper convalui et lento adhuc conamine iter incipio praeparare; insederat enim animis, ut locum venerabilis sepulchri visitare deberem.5 Unde tanto desiderio adfectus sum, ut nec vivere me oporterem, si tardius direxissem.6 Et qui vix evaseram ex ardore incommodi, coepi iterum desiderii febre succendi.7 Nec mora, adhuc parum fortis iter cum meis arripio, actasque vel duae aut tres mansiones, ingressus silvas, corrui rursum febre et tam graviter agere coepi, ut omnes me autumarent vitam amittere.8 Tunc accedentes amici, videntes me valde lassum, dicebant: 'Revertamur ad propria, et si te Deus vocare voluerit, in domo tua morere; si autem evadis, votivum iter facilius explicas.9 Satius est enim reverti ad domum quam mori in heremo'.10 Ego vero haec audiens, vehementer lacrimans et plangens infelicitatem meam, locutus sum eis, dicens: 'Adiuro vos per omnipotentem Deum et reis omnibus metuendum iudicii diem, ut ad ea quae rogo consentiatis.11 De coepto itinere non desistite; et si mereor sancti Martini videre basilicam, gratias ago Deo meo; sin aliud, vel exanimum corpus deferentes ibidem sepelite, quia deliberatio mea est, non reverti domui, si non eius sepulchro meruero praesentari'.12 Tunc una pariter flentes, iter quod coeperamus adgredimur.13 Praecedente vero praesidio gloriosi domni, ad basilicam eius advenimus.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.53r
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik