monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 31.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, DE VIRTUTIBUS SANCTI MARTINI EPISCOPI, Lib. I, , 30. <<< >>> 32.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, DE VIRTUTIBUS SANCTI MARTINI EPISCOPI,..., 31.
1 Quam praesens et super alium ultio divina processerit, qui in sanctam porticum periuraverit, ad conpremendam perfidorum audaciam non silebo.2 Cum ad matricolam illam, quam sanctus suo beneficio de devotorum elymosinis pascit, cotidie a fidelibus necessaria tribuantur, consuetudinem benedicti pauperes habent, ut, cum multi ex his per loca discesserint, custodem inibi derelinquant, qui quod fuerit oblatum accipiat.3 Quidam ergo devotus unum triantem mercedis intuitu detulit; quod custus loci collectum fratribus occultare non metuit.4 Convenientes autem pauperes ad sextam, sciscitati sunt antedictum custodem, quid sibi beatus pastor solita pietate respiciens transmisisset.5 Audierant enim, ibidem aliquid fuisse largitum.6 Qui ait cum sacramento: 'Per hunc locum sanctum et virtutes domni Martini, quia hic amplius non venit quam unus argenteus'.7 Necdum enim verba conpleverat, sed adhuc sermo in ore pendebat, statim tremens corruit in terram, suoque lectulo aliorum manibus redditus, coepit graviter singultare.8 Interrogatus autem a circumstantibus, quid sibi esset, respondit: 'Triantem illum quem pauperes requirebant periuravi, et ideo mo praesens vindicta flagellat; sed rogo, ut eum accipientes reddatis matricolae'.9 Quo reddito, statim amisit spiritum.10 O infelix, qui sic ab iniqua cupiditate praeventus periit, ut et lucrum vitae perderet nec damna aptae pecuniae possederet! Sed Quid non mortalia pectora cogis exsecranda cupiditas? Quae invida quondam viduae duobus minutis caeleste regnum mercanti fueras, hunc per unum triantem ad ima praecipitas.11 Et qui Iudam appendisti laqueo in magistri pretio, hunc per parvum nomisma dimergis in tartarum.12 Satis ergo haec ad conpremendam malorum temeritatem dicta sufficiant.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.53r