monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 30.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, DE VIRTUTIBUS SANCTI MARTINI EPISCOPI, Lib. I, , 29. <<<     >>> 31.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, DE VIRTUTIBUS SANCTI MARTINI EPISCOPI,..., 30.

1 Simili conditione beatus confessor in rebus sibi iniuste ablatis apparuit.2 Eustochius quidam cum plerumque contra iustitiam sanctum Eufronium episcopum de hereditate Baudulfi cognati sui pulsaret, qui heredem basilicam sancti Martini instituerat, commotus ab eo per assiduas iniurias beatus pontifex aliquid ei de rebus illis reddidit.3 Portante autem illo hoc ad domum suam, protinus filius eius unicus in febre corruit, unaque nocte et die graviter exaestuans, expiravit.4 Cui tam praesens fuit mortis occursus, quam velociter pater eius de rebus sibi non debitis effectus est dominus.5 Qui in exemplum Giezi possedit aurum et argentum, sed quod illi erat pretiosius adquisivit animae lepra, amisit et filium; nec umquam meruit deinceps alium adipisci.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.52v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik