monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 29.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, DE VIRTUTIBUS SANCTI MARTINI EPISCOPI, Lib. I, , 28. <<<     >>> 30.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, DE VIRTUTIBUS SANCTI MARTINI EPISCOPI,..., 29.

1 Videtur nec illud sileri, qualiter vir beatus praesidia famulis ad res suas defensandas quaqua iubet accomodet.2 Charibertus rex cum, exosis clericis, eclesias Dei neglegeret, dispectisque sacerdotibus, magis in luxoria declinasset, ingestum est eius auribus, locum quendam, quem basilica sancti Martini diuturno tempore retenebat, fisci sui iuribus redeberi.3 Loco autem illi Navicellis nomen prisca vetustas indiderat.4 Qui, accepto iniquo consilio, pueros velociter misit, qui reicolam illam in suo dominio subiugarent.5 Cumque haec non possedens videretur habere, iussit in locum illum stabularios cum equitibus dirigi, ibique sine aequitatis ordine praecepit equos aleri.6 Accedentes ergo pueri fenum quod coacervatum fuerat accipiunt in equorum expensas.7 Cumque iniunctum studeretur servitium, atque equites positi fenum coepissent expendere, corripiuntur a rabie.8 Et frementes ad invicem, disruptis loris, per plana prosiliunt et in fugam vertuntur; et sic male dispersi, alii excaecantur, alii rupibus praecipitantur, alii sepibus ingerentes, palorum acuminibus ultro transfodiuntur.9 Tamen stabularii iram Dei intellegentes, paucos extra terminum loci, quos adsequi potuerunt, expellunt sanosque recipiunt, nuntiantes regi, rem illam iniustissime reteneri, et ideo haec fuissent perpessi, addentes: 'Dimitte eam, et erit pax tibi'.10 Qui furore repletus sic dixisse fertur: 'Sive iuste sive iniuste redebeatur; regnante me, hoc basilica non habebit'.11 Qui protinus divina iussione transitum accipiens, requievit.12 Adveniente autem gloriosissimo Sigiberto rege in eius regnum, ad suggestionem beati Eufroni episcopi hoc in dominio sancti Martini restituit, quod usque hodie ab eius basilica possedetur.13 Audite haec omnes potestatem habentes! Sic vestite alios, ut alios non spolietis; hoc adiungite vestris divitiis, unde damnum non inferatis eclesiis! Vindex est enim Deus velociter servorum suorum.14 Et ideo monemus, ut, qui haec de potestatibus legerit, non irascatur.15 Nam si irascitur, de se confitebitur dictum.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.52v