monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 28.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, DE VIRTUTIBUS SANCTI MARTINI EPISCOPI, Lib. I, , 27. <<<     >>> 29.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, DE VIRTUTIBUS SANCTI MARTINI EPISCOPI,..., 28.

1 De pulvere aut cera loci illius, vel quod rapere quis potuit de sepulchro, quantae virtutes aut assiduae fiant aut factae sint, quis umquam investigare potent aut scire? Unum tamen manifestum miraculum, quod a fidelibus comperi, putavi crimen ducere taceri.2 Unus fide plenus expetiit, ut aliquid pignoris de sancti basilicam secretius deportaret; et multis conatus vicibus, numquam potuit, dum publice non praesumpsit.3 Reverti autem cupiens, nocte ad funem illum de quo signum commovetur advenit; ex quo fune decisam cultro particulam secum detulit.4 Reversusque ad domum, multis exinde infirmis sanitatem accomodavit, ita ut non dubium esset, aegrotum evadere, qui pignus illud meruisset fideliter osculare.5 Ecce quid, sancte, praestas fidelibus, qui tua moenia expetunt proprie! Per te salvantur, qui pignora votive detulerint, subsequente tuo auxilio, liberantur.6 Sed haec omnia fides strenua operatur, dicente Domino: Fides tua te salvum fecit.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.52v