monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 26.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, DE VIRTUTIBUS SANCTI MARTINI EPISCOPI, Lib. I, , 24. <<<     >>> 27.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, DE VIRTUTIBUS SANCTI MARTINI EPISCOPI,..., 26.

1 Narrabo et illud, qualiter diabolicae artis insaniae ad eius basilicam denndentur.2 Quidam Aquilinus nomine, dum venatione cum patre suo in silvas Franciae exerceret, pavorem pessimum, inimico insidiante, incurrit.3 Erat enim ei tremor cordis, et interea videbatur ex sensu.4 Parentes vero eius intellegentes, eum diaboli inmissione mulcari, ut mos rusticorum habet, a sortilegis et hariolis ligamenta ei et potiones deferebant.5 Sed cum nihil valeret ex more, sancti Martini auxilia prumpti, dolore cogente, requirunt, dicentes: 'Potest is insidiis nudare malitiam, qui detexit umbra, ut audivimus, falso religionis nomine adoratam.6 Quem de regione commotum miserunt ad sanctam basilicam, ibique in oratione cum summa parcitate se contenens, opem sancti poscebat assiduae.7 Cumque in hac fide diutius commorasset, omni pavore dempto, sensum, ut habuerat ante, recepit, oblitisque parentibus, in eo loco usque hodie pro beneficio accepto deservit.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.52r