monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 23.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, DE VIRTUTIBUS SANCTI MARTINI EPISCOPI, Lib. I, , 22. <<<     >>> 24.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, DE VIRTUTIBUS SANCTI MARTINI EPISCOPI,..., 23.

1 Dignum exaestimavi et illud non omittere in relatu, quid Wiliacharium presbiterum referentem audivi.2 Tempore, quo propter perfidiam Chramni Chlotharium regem incurrerat, ad basilicam sancti Martini confugit, atque ibi in catenis positus custodiebatur, sed virtute beati praesolis comminutae catenae stare non potuerunt.3 Nescio qua autem inminente neglegentia foris atrio conprehensus est.4 Quem oneratum ferro, vinctis post tergum manibus, ducebant ad regem.5 At ille voce magna clamare coepit et, ut sibi beatus Martinus misereretur, orare, nec eum sineret ire captivum, cuius devotus expetierat templum.6 Statimque in eius vocibus, orante beato Eufronio episcopo de muro civitatis contra basilicam, dissolutae sunt manus eius, et omnes bacae catenarum confractae caeciderunt.7 Perductus autem usque ad regem, ibi iterum in compedibus et catenis constrictus retenebatur.8 Sed invocato nomine saepe dicti patroni, ita omne ferrum super eum comminutum est, ut putaris eum fuisse ceu figulum.9 Hoc tantum erat in spatiis, ut non solveretur a vinculo, quoadusque nomen illud sacratissimum invocasset; invocato autem, omnia solvebantur.10 Tunc rex altioris ingenii videns virtutem sancti Martini ibidem operari, et absolvit eum ab onere vinculi et pristinae restituit libertati.11 Haec ab ipsius Wiliacharii presbiteri ore coram multis testibus factum esse cognovi.12 Utinam se mihi in tali virtute dignaretur manifestare beatus confessor, ut sic absolveret meorum ligamenta peccaminum, sicut super eum contrivit vasta pondera catenarum!
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.51v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik