monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 22.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, DE VIRTUTIBUS SANCTI MARTINI EPISCOPI, Lib. I, , 21. <<<     >>> 23.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, DE VIRTUTIBUS SANCTI MARTINI EPISCOPI,..., 22.

1 Quid etiam in Condatensim diocesim actum sit, non praeteribo.2 Locus autem ille crebris virtutibus inlustratur.3 Ab hoc enim vir beatus, sarcina carnis abiecta, migravit ad Dominum.4 Leomeris ergo quidam nomine, servos cuiusdam hominis Andicavini, a sanguine percussus, contracta manu ligataque lingua rigebat; multoque tempore in hac debilitate detentus, neque domino aliquid operis exercebat.5 Hic fide commonitus, cum ad beati basilicam vigilasset, directa mann deliberataque ab omni inpedimento lingua, beati Martini miraculum populis testabatur, dicens: 'Ecce, quid in hac nocte sanctus Dei operatus est, me teste, probate!' Reversus autem ad dominum suum, narravit ei omnia quae acta fuerant.6 Sed ille minime virtutem gloriosi pontificis credens, ad solitum eum adaptat servitium.7 Qui cum operari coepisset, rursum in debilitate redigitur.8 Intellegens autem dominus eius, Dei hoc esse mysterium, transmisit eum iterum ad locum sanctum, in quo prius abierat; in qua ille cum maxima devotione pernoctans, dato die, sanitati, quam prius meruerat, instauratur.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.51v