monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 21.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, DE VIRTUTIBUS SANCTI MARTINI EPISCOPI, Lib. I, , 20. <<< >>> 22.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, DE VIRTUTIBUS SANCTI MARTINI EPISCOPI,..., 21.
1 Non credo haberi superfluum, si inseratur lectioni, qualiter invocatio nominis eius vita praestiterit morituro.2 Quodam loco unus propter furti scelera conprehensus atque graviter verberibus actus, ductus est ad patibulum, ut condemnaretur suspendio.3 Cumque in hoc exitu, morte iam adpropinquante, venisset, orandi spatium petiit.4 Tunc sicut erat ligatis post tergum manibus, iactavit se pronus in terram et coepit cum lacrimis invocare nomen beati Martini, ut, etsi in hac necessitate non succurreret, vel a culpis eum in posterum excusaret.5 Cumque, completa oratione, suspensus fuisset, recesserunt milites a loco illo; ipse autem ore semiaperto parumper labia movens, sancti Martini semper nitebatur auxilium inplorare.6 Discedentibus tamen illis, statim solutae sunt manus et pedes eius.7 Et sic per biduum pendente eo, revelatum est cuidam religiosae, ut eum tolleret Quae veniens, invenit eum adhuc viventem.8 Tunc adiutorio beati Martini de patibulo depositum incolomem adduxit ad eclesiam; ibique videntes eum stupiscebant et admirabantur, dicentes: 'Quomodo vivit?' Et interrogabant eum, qualiter liberatus esset.9 Illc autem dicebat: 'Beatus Martinus me de praesenti morte liberavit et hucusque perduxit'.10 Vere hanc ego virtutem iuxta mei sensus intellegentiam non inferiorem censeo quam mortuum suscitatum; quem sic beatus confessor, ut ita dicam, confracto mortis hiatu, et eius ab ore retractum vitae restituit Qui usque hodie ad testimonium virtutis beati viri vivus habetur in saeculo.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.51v