monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 20.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, DE VIRTUTIBUS SANCTI MARTINI EPISCOPI, Lib. I, , 19. <<< >>> 21.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, DE VIRTUTIBUS SANCTI MARTINI EPISCOPI,..., 20.
1 Et quia bis aut tertio de sola gloriosi nominis invocatione et virtutes factas et pericula sedata narravimus, qualiter cuidam pereunti in ipso mortis praecipitio beatus pontifex invocatus sustentaculum praebuisset, evolvam.2 Ammonius quidam agens sanctae basilicae, dam de caena madefactus vino veniret, de excelsa rupe, quae viae coniungitur, inimico inpingente, praecipitatur.3 Erat autem profundum loci illius fere ducentenum pedum.4 Cumque per profunditatem praecipitii illius rotaretur et deorsum sine alarum remigio volitaret, sancti Martini auxilium per singula discensionis suae momenta clamabat.5 Tunc quasi manibus aliorum de iumento suo excussus, super arbores, quae valli inerant, deicitur.6 Et sic paulatim per singulos ramos discendens, sine mortis periculo ad terram usque pervenit.7 Tamen, ut opus insidiatoris non usquequaque videretur cassatum, quod fuerat inchoatum, unum pedem eius leviter laesit.8 Sed veniens adgloriosi domni templum, orationi incumbens, omnem vim doloris amisit.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.51r
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik