monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 17.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, DE VIRTUTIBUS SANCTI MARTINI EPISCOPI, Lib. I, , 16. <<< >>> 18.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, DE VIRTUTIBUS SANCTI MARTINI EPISCOPI,..., 17.
1 In portam Ambianensi, in qua quondam vir beatus pauperem algentem clamide decisa contexit, oratorium a fidelibus est aedificatum, in quo nunc puellae religiosae deserviunt, sancti antestitis ob honorem parumper facultatis habentis, nisi quod eas devotorum alit saepe devotio.2 Erant tamen eis quodam tempore pauca apium alvearia, quae cum quidam invidus conspexisset, ait infra se: 'Utinam aliqua de his vasis possim auferre'.3 Secuta autem nocte instigatus a daemone, ablatis tribus vasis navem onerat, ut scilicet, transito amne, facilius quae abstulerat vindicaret.4 Sed credo, inpedimentum fuisse hoc furtum, sicut postea manifeste probatum est.5 Igitur cum sole oriente ad portum fluminis causa transmeandi homines properarent, navem ad litus conspiciunt, apesque ex alveariis catervatim emergere hominemque seorsum iacere prostratum.6 Sed putantes eum occupatum somno, sicut iam didicerant a puellis furtum factum, quantotius properant ad alligandum eum; sed accedentes, mortuum repperiunt.7 Statimque puellis notum factum, quod furatum fuerat cellulae restituunt; admirantes, tam velocem in homine divinae ultionis accessisse sententiam.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.51r