monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 13.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, DE VIRTUTIBUS SANCTI MARTINI EPISCOPI, Lib. I, , 12. <<<     >>> 14.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, DE VIRTUTIBUS SANCTI MARTINI EPISCOPI,..., 13.

1 Sed nec hoc praeteribo, quod venerabilem conservum meum Fortunatum presbiterum retulisse commemoro.2 Quidam in Italia, dum veneno pusulae pervasus in discrimine sic ageretur, ut vivere disperaret, aliquibus interrogat, ad templum beati Martini quis fuerit.3 Tunc quidam ex adstantibus adserit, se fuisse.4 Requiret aegrotus, quid inde pro benedictione detulerit.5 Qui negat, se aliquid praesumpsisse.6 Cui iterum interrogat, qua tunc veste indutus sit, cum ad templum sanctum occurrerit.7 Respondit: ea quae super se ipso tempore utebatur.8 Tunc abscisam fideliter indumenti particulam inposuit super pusulam.9 Mox ut aegri membra tetigit, vulnus pusulae veneni vim perdidit; quae tali medicamine et virtute sancti protulit et infirmum refert incolomem.10 Hanc apud Italos adserens specialem vigere medellam, ut, si quis pusulae percutiatur vulnere, ad propinquum quod fuerit beati Martini oratorium habeatur perfugium, et aut ex velo ianuae aut palliolis, quae pendent de parietibus, quicquid primum raptum fuerit, si aegro superpositum adhaeserit, sit salubre.11 Haec medella genitorem suum carnalem ab interitu pusulae, ut ipse patris sui testis adserit, liberavit.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.50v