monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 12.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, DE VIRTUTIBUS SANCTI MARTINI EPISCOPI, Lib. I, , 11. <<<     >>> 13.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, DE VIRTUTIBUS SANCTI MARTINI EPISCOPI,..., 12.

1 Nam et Ultrogotho regina, auditis miraculis, quae ad locum fiunt quo sancta membra quiescunt, tamquam si sapientiam Salamonis audire, expetiit ea devote prospicere.2 Abstenens ergo se a cibis et somno, praecurrentibus etiam largissime elymosinis, pervenit ad sanctum locum, ingressaque basilicam, timens et tremens, nequaqnam audebat adire sepulchrum, indignam se esse proclamans, nec ibidem posse obsistentibus culpis accedere.3 Tamen deductam vigiliis et orationibus ac profluis lacrimis unam noctem, mane oblatis multis muneribus, in honore beati confessoris missas expetiit revocari.4 Quae dum celebrarentur, subito tres caeci, qui ad pedes beati antestitis longo tempore privati lumine resedebant, fulgore nimio circumdati, lumen, quod olim perdiderant, receperunt.5 Quo facto, clamor in caelum attollitur magnificantium Deum.6 Ad istud miraculum currit regina, concurrit et populus, mirantur omnes fidem mulieris, mirantur gloriam confessoris; sed super omnia conlaudatur Deus noster, qui tantam virtutem praestat sanctis suis, ut per eos talia operari dignetur, tale inter reliqua luminaria huic mundo in beatum Martinum inmensum sidus adtribuens, per quem eius tenebrae refulgeant; qui vere sicut oliva fructifera per singulos dies fructus exhibet Domino de conversionibus miserorum.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.50r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik