monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 3 > 5. > XXIV. > 32. > 11.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, DE VIRTUTIBUS SANCTI MARTINI EPISCOPI, Lib. I, , 10. <<<     >>> 12.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, DE VIRTUTIBUS SANCTI MARTINI EPISCOPI,..., 11.

1 Defecit lingua sterilis, tantae cupiens enarrare virtutes.2 Chararici cuiusdam regis Galliciae filius graviter aegrotabat, qui tale taedium incurrerat, ut solo spiritu palpitaret.3 Pater autem eius faetidae se illius Arrianae sectae una cum incolis loci subdiderat.4 Sed et regio illa plus solito, quam aliae provintiae, a lepra sordebat.5 Cumque rex videret, urgueri filium in extremis, dicit suis: 'Martinus ille, quem in Galliis dicunt multis virtutibus effugere, cuius, quaeso, religionis vir fuerit, enarrate?' Cui aiunt: 'Catholicae fidei populum pastorali cura in corpore positus gubernavit, adserens, Filium cum Patre et sancto Spiritu aequali substantia vel omnipotentia venerari; sed et nunc caeli sede locatus, assiduis beneficiis non cessat plebi propriae provideri'.6 Qui ait: 'Si haec vera sunt quae profertis, discurrant usque ad eius templum fideles amici, multa munera deportantes; et si obtenent mei infantuli medicinam, inquisita fide catholica, quae ille credidit credam'.7 Pensato ergo auro argentoque ad filii sui pondus, transmisit ad venerabilem locum sepulchri.8 Quo perlati, oblatis muneribus, exorant ad beatum tumulum pro aegroto.9 Sed insedente adhuc in patria pectore sectam, non continuo integram recipere meruit medicinam.10 Reversi autem nuntii narraverunt regi, se multas virtutes ad beati tumulum vidisse, dicentes: 'Cur non sanaverit filius tuus, ignoramus'.11 At ille intellegens, non ante sanari posse filium, nisi aequalem cum Patre crederet Christum, in honorem beati Martini fabricavit miro opere eclesiam, expeditamque, proclamat: 'Si suscipere mereor viri iusti reliquias, quodcumque praedicaverint sacerdotes, credam'.12 Et sic iterum suos dirigit maiori cum munere.13 Qui venientes ad beatum locum, reliquias postulabant.14 Cumque eis offerrentur ex consuetudine, dixerunt: 'Non ita faciemus, sed nobis, quaesumus, licentia tribuatur ponendi quae exinde iterum adsumamus'.15 Tunc partem pallii sirici pensatam super beatum sepulchrum posuerunt, dicentes: 'Si invenimus gratiam coram expetito patrono, quae posuimus plus in sequenti pensabunt, eruntque nobis in benedictione quaesita per fidem'.16 Vigilata ergo una nocte, facto mane, quae posuerant pensitabant.17 In quibus tanta beati viri infusa est gratia, ut tam diu elevarent in sublimi aeream libram, quantum habere poterat quo ascenderet momentana.18 Cumque elevatae fuissent reliquiae cum magno triumpho, audierunt voces psallentium qui erant in civitate detrusi in carcere, et admirantes suavitatem sonus, interrogant custodes, quid hoc esset.19 Qui dixerunt: 'Reliquiae domni Martini in Gallicia transmittuntur, et ideo sic psallitur'.20 Tunc illi flentes invocabant sanctum Martinum, ut eos sua visitatione liberaret.21 Exterritisque custodibus et in fugam versis, disruptis obicibus retenaculorum, liber populus surgit a vinculo, et sic usque ad sancta pignora, populo expectante venerunt, osculando flentes beatas reliquias simulque et gratias beato Martino pro sui absolutione reddentes, quod eos dignatus fuerit sua pietate salvare.22 Tunc, obtentis per sacerdotem a iudice culpis, incolomes dimissi sunt.23 Quod videntes gestatores reliquiarum, gavisi sunt valde, dicentes: 'Nunc cognovimus, quod dignatur beatus antistis nobis peccatoribus propitium se praebere'.24 Et sic gratias agentes, navigio prospero, sequente patroni praesidio, undis lenibus, temperatis flatibus, velo pendulo, mare tranquillo, velociter ad portum Galliciae pervenerant.25 Tunc commonitus a Deo beatos Martinus de regione longinqua, qui ibidem nunc sacerdos habetur, advenit.26 Sed nec hoc credo sine divina fuisse providentia, quod ea die se commoveret de patria, qua beatae reliquiae de loco levatae sunt, et sic simul cum ipsis pignoribus Galliciae portum ingressus sit.27 Quae pignora cum summa veneratione suscipientes, fidem miraculis firmant.28 Nam filius regis, amissa omni aegritudine, sanus properat ad occursum.29 Beatus autem Martinus sacerdotalis gratiae accepit principatum.30 Rex unitatem Patris et Filii et Spiritus sancti confessus, cum omni domo sua crysmatus est.31 Squalor leprae a populo pellitur, et omnes infirmi salvantur, nec umquam ibi usque nunc super aliquem leprae morbus apparuit.32 Talemque ibi gratiam in adventu pignorum beati patroni Dominus tribuit, ut virtutes, quae ibidem illa die factae sunt, enarrari perlongum sit.33 Nam tantum in amore Christi nunc populus ille prumptus est, ut omnes martyrium libentissime susciperent, si tempus persecutionis adesset.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.49v

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, DE VIRTUTIBUS SANCTI MARTINI EPISCOPI, Lib. I, , 10. <<<     >>> 12.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 3 > 5. > XXIV. > 32. > 11.

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik