monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 9.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, DE VIRTUTIBUS SANCTI MARTINI EPISCOPI, Lib. I, , 8. <<< >>> 10.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, DE VIRTUTIBUS SANCTI MARTINI EPISCOPI,..., 9.
1 Quam praesens invocatio nominis eius mare procellosum conpescuerit, non omittam.2 Cum beatus Baudenus episcopus Turonicae civitatis in villa navigio subvehente transiret, subito adveniente cum violentia venti nimbo teterrimo, mare placidum commovetur inpulsu flaminis, navis undarum mole turbatur.3 Tollitur caput primum in fluctus, secundum declinatur inter undarum hiatus.4 Hi in scena montis aquosi dependent', hi apertis undis in ima dehiscunt; sed nec antemna resedet, quae beatae crucis signaculum praeferebat.5 Tunc resolutis timore membris, et omnibus sine spe vitae iam mori paratis, prosternitur senior in oratione cum lacrimis, et geminas tendens palmas ad astra, beati Martini auxilium precabatur et, ut sibi dignaretur adesse, velociter proclamabat.6 Unus autem ex perfidis dicit: 'Martinus ille quem invocas iam te dereliquit nec tibi in hac necessitate succurrit'.7 Vere credo, hanc vocem ab insidiatore fuisse prolatam, ut beatum sacerdotem ab oratione turbaret.8 Sed ille hanc iaculum fidei lorica repellens, magis ac magis sancti viri praesidium flagitabat, simulque cohortans, ut omnes orarent.9 Cum haec agerentur, subito supervenit odor suavissimus quasi balsamum in navi, tamquam si cum turabulo aliquis circuiret, odor timiamatis efflagravit.10 Quo odore adveniente, cessit violentia saeva ventorum, elisisque aquarum adstantium molibus, redditur mare tranquillum.11 Mirantur omnes morte iam dediti fluctuum pacem et protinus, data serenitate, redduntur in litore.12 Quod nullus ambigat, beati viri adventu hanc tempestatem fuisse sedatam.13 Tunc omnes in commune Domino gratias referunt, quod eos per invocationem antestitis sui dignatus sit de hoc periculo liberare.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.49r
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik