monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 8.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, DE VIRTUTIBUS SANCTI MARTINI EPISCOPI, Lib. I, , 7. <<<     >>> 9.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, DE VIRTUTIBUS SANCTI MARTINI EPISCOPI,..., 8.

1 Mulier quaedam nomine Chainemunda oculorum luce privata, nesciens visu tenere viam nisi alio ducente, devota valde et fide plena, venit ad venerabilem templum beati Martini antestitis.2 Erat autem non solum, ut diximus, caeca, sed etiam toto corpore vulneribus plena.3 Obsederat enim omnia membra eius putredo cum pustulis, et erat miserabili facie et horribilis ad videndum, ut tamquam leprosa putaretur a populo.4 Cumque palpando diebus singulis ad aedem gloriosi praesolis cursitaret, post tres fere annos, stante eam ante sepulchrum, aperti sunt oculi eius, ita ut cuncta clare prospiceret.5 Amotoque omni languore membrorum, siccato humore, qui fluebat e corpore, nova cute superveniente, taliter est praestinae reddita sanitate, ut nec indicium quidem infirmitatis in eius corpore resedisset.6 Quae multos in posterum vivens annos, gratias omnipotenti Deo referebat assiduae, quod eam per beatum confessorem suum sic instaurasset incolomem.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.49r