monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 6.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, DE VIRTUTIBUS SANCTI MARTINI EPISCOPI, Lib. I, , 5. <<< >>> 7.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, DE VIRTUTIBUS SANCTI MARTINI EPISCOPI,..., 6.
1 Operae pretium est enim etiam illud inserere lectioni, qualiter sanctum eius corpusculum in loco ubi nunc adoratur fuerit, angelo annuente, translatum.2 Anno sexagesimo quarto post transitum gloriosi domni Martini beatus Perpetuus Turonicae sedis cathedram sortitus est dignitatis.3 Adeptusque hunc apicem, cum magno votorum consensu fundamenta templi ampliora quam fuerant supra beata membra locare disposuit.4 Quod sagaci insistens studio, mirifice mancipavit effectui.5 De qua fabrica multum quod loqueremur erat; sed, quia praesens est, conticere exinde melius putavimus.6 Adveniente ergo optato tempore sacerdoti, ut templum dedicaretur, et sanctum corpusculum a loco ubi sepultum fuerat transferretur, convocavit beatus Perpetuus ad diem festum vicinos pontifices, sed et abbatum ac diversorum clericorum non minimam multitudinem.7 Et quia hoc in Kalendis Iulii agere volebat, vigilata una nocte, facto mane, accepto sarculo, terram quae super sanctum erat tumulum coeperunt effodere.8 Quo detecto, manus, ut eum commoverent, iniciunt, ibique multitudo tota laborans, nihil prorsus per totam diem proficit.9 Vigilata denique alia nocte, mane temptantes, iterum nihil omnino agere potuerunt.10 Tunc conturbati atque exterriti, quid facerent nesciebant.11 Dicit eis unus ex clericis: 'Scitis, quia poet hunc triduum natalis episcopati eius esse consueverat, et forsitan in hac die se transferri vos admonet'.12 Tunc ieiuniis et orationibus ac iugi psallentio die noctuque insistentes, triduum illud continuatione duxerunt.13 Quarta autem die accedentes ponentesque manus, non valebant penitus movere sepulchrum.14 Pavore autem omnes exterriti, iam in hoc stantes, ut terra vasculum quod detexerant operirent, apparuit eis veneranda canities senis, ad instar nivis candorem efferens, dicens se esse abbatem, ait eis: 'Usquequo conturbamini et tardatis? Non videtis domnum Martinum stantem vobis iuvare paratum, si manus adponitis?' Tunc iactans pallium quod utebatur, posuit manum ad sarcofagum cum reliquis sacerdotibus, crucibus paratis et cereis, inpositaque antephonam, dederunt cuncti voces psallentium in excelso.15 Tamen ad senis conatum protinus sarcofagum in summa levitate commotum, in loco ubi nunc adoratur, Domino annuente, perducitur.16 Quod ad voluntatem sacerdotis conpositum, dictis etiam missis, ut ventum est ad convivium, requirentes sollicite senem, nequaquam repperiunt.17 Sed nec homo quidem extetit, qui eum de basilica exire vidisset.18 Credo, aliqua fuisset virtus angelica, qui et beatum virum se vidisse pronuntiat et deinceps nulli conparuit.19 In quo loco ex illa die multae virtutes factae sunt, quae per neglegentiam non sunt scriptae.20 Nos vero, de quanto nostro tempore aut fieri vidimus aut factum certe cognovimus, silere nequivimus.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.48r
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik