monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 5.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, DE VIRTUTIBUS SANCTI MARTINI EPISCOPI, Lib. I, , 4. <<<     >>> 6.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, DE VIRTUTIBUS SANCTI MARTINI EPISCOPI,..., 5.

1 ?? namque tempore beatus Ambrosius, cuius hodie flores eloquii per totam eclesiam redolent, Mediolanensi civitati praeerat episcopus.2 Cui celebranti festa dominici diei ista erat consuetudo, veniens lector cum libro non antea legere praesumeret, quam sanctus nutu iussisset.3 Factum est autem, ut illa die dominica, prophetica lectione iam lecta, ante altare stante qui lectionem beati Pauli proferret, beatissimus antistis Ambrosius super sanctum altare obdormiret.4 Quod videntes multi, cum nullus eum penitus excitare praesumeret, transactis fere duarum aut trium horarum spatiis, excitaverunt, dicentes: 'Iam hora praeterit.5 Iubeat domnus lectori lectionem legere; spectat enim populus valde iam lassus'.6 Respondens autem beatus Ambrosius: 'Nolite', inquid, 'turbari.7 Multum enim mini valet obdormisse, cui tale miraculum Dominus ostendisse dignatus sit.8 Nam noveritis, fratrem meum Martinum sacerdotem egressum fuisse de corpore, me autem eius funere obsequium praebuisse, peractoque ex more servitio, capitellum tantum, vobis excitantibus, non explevi'.9 Tunc illi stupefacti pariter et admirantes, diem et tempus notant, sollicite requirentes.10 Qui ipsa die tempusque repperiunt, quod beatus confessor dixerat, se eius exsequiis deservisse.11 O beatum virum, in cuius transitu sanctorum canit numerus, angelorum exultat chorus, omniumque caelestium virtutum occurrit exercitus; diabolus praesumptione confunditur, eclesia virtute roboratur, sacerdotes revelatione glorificantur; quem Michahel adsumpsit cum angelis, Maria suscepit cum virginum choris, paradisus retenet laetum cum sanctis! Sed quid nos in laude eius temptamus, quod non sufficimus adimplere? Ipse est enim laus illius, cuius laus ab eius ore numquam recessit.12 Nam nos utinam vel simplicem possimus historiam explicare!
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.48r