monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 3.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, DE VIRTUTIBUS SANCTI MARTINI EPISCOPI, Lib. I, , 2. <<< >>> 4.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, DE VIRTUTIBUS SANCTI MARTINI EPISCOPI,..., 3.
1 His nos inlecti, etsi inperiti, temptamus tamen aliqua de virtutibus sancti ac beatissimi Martini, quae post obitum eius actae sunt, quantum invenire possumus, memoriae replicare, quia hoc erit scribendi studium, quod in illo Severi aut Paulini opere non invenitur insertum.2 Lucidus et toto orbe renitens gloriosus domnus Martinus, decedente iam mundo, sol novus exoriens, sicut anterior narrat historia, apud Sabariam Pannoniae ortus, ad salvationem Galliarum opitulante Deo diregitur.3 Quas virtutibus et signis inlustrans, in urbem Turonicam episcopatus honorem invitus, populo cogente, suscepit; in quo gloriosam et pene inimitabilem agens vitam per quinquennia quinque bis insuper geminis mensibus cum decim diebus, octogesimo primo aetatis suae anno, Caesareo et Attico consulibus, nocte media quievit in pace.4 Gloriosum ergo et toto mundo laudabilem eius transitum die dominica fuisse, manifestissimum est, idque in sequenti certis testimoniis conprobamus.5 Quod non parvi meriti fuisse censetur, ut illa die eum Dominus in paradiso susciperet, qua idem Redemptor et dominus victor ab inferis surrexisset; et, ut qui dominica solemnia semper celebraverat inpollutae, post mundi pressuras dominica die locaretur in requie.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.47v