monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 2.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, DE VIRTUTIBUS SANCTI MARTINI EPISCOPI, Lib. I, , 1. <<< >>> 3.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, DE VIRTUTIBUS SANCTI MARTINI EPISCOPI,..., 2.
1 Paulinus quoque beatus Nolanae urbis episcopus post scriptos versus de virtutibus eius, quae Severus conplexus est, quinque libros illa conprehendit miracula, quae post eius gesta sunt transitum, id est in sexto operis sui libro.2 Ait enim: 'Cum inergumini per cancellos basilicae aereo veherentur volatu et saepe in puteum inpulsu daemonis iactarentur abstracti, exinde inlaesi, populis spectantibus, sunt resumpti'.3 – Idque et nostris temporibus vidimus gestum.4 – 'Alias quoque daemon adquisitum vasculum praecipitem duxit ad amnem, quasi praedam quam coeperat dimersurus.5 Sed non defuit perituro beati confessoris auxilium.6 Nam ingressus in flumene et ulteriorem ripam petens, nihil nocitus, siccis est etiam vestimentis egressus.7 Cumque ad cellulam Maioris monasterii pervenisset, mundatus apparuit'.8 Hunc etiam testatur multas voces emittere solitam ac linguam gentium incognitarum saepissime loqui venturaque fateri et crimina confiteri.9 Sed, ut diximus, ut limen sanctum attigit, sanus abscessit.10 'Egidius quoque cum obsederetur ab hostibus et, exclusa solatia, turbatus inpugnaretur, per invocationem beati viri, fugatis hostibus, liberatus est.11 Idque daemoniacus in medio basilicae ipsa hora qua gestum fuerat est professus sancti Martini obtentu fuisse concessum.12 Puella quaedam paralisi humore gravata et, quod peius est, errore cultus fanatici involuta, beati sepulchrum expetiit, vigiliasque caelebratas, sanitati est reddita.13 Rursumque ad idolatriae vomitum revocata, languorem, quem obtentu pontificis caruerat, iteratis incurrit.14 Chunus quidam rapidus instinctu daemonis actus, coronam sepulchri, quae sancti meritum declarabat, violenter eripuit.15 Mox lumine privatus, praedam, cogente dolore, restituit lumenque recepit.16 Quidam vero a temptatore commotus, prolato gladio, cum quendam ferire conaretur in atrium confessoris, protinus iram in se retortam, veloci Dei iudicio prosequente, ipso se mucrone confodit.17 Denique cum populus ad beati templi ornatum columnas deferre cupiret gaudens, quidam vir operis huius invidus et contrarius fuit, in alveum exclusum multa minabatur, pro eo quod solatium aliquod ad plaustra petentibus non praeberent.18 Cumque superbus equum feriret et in parvulo fluviolo praecipitatum, in sinu aquarum gurgitis ictibus suis suffocatus interiit.19 Tunc iuvene praecedente, columnae usque beatum templum delatae sunt.20 Quoties etiam ad beatum sepulchrum oleum fuisset positum, referunt eum vidisse adauctum.21 Sanctus vero Perpetuus episcopus, merito beati discipulus praedicandus, ampullam cum oleo ad sanctum tumulum detulit, ut eum virtus iusti infusa sanctificaret.22 Et erasum a marmore, quo sancta membra teguntur, pulverem liquore permixtum in tantum oleum redundavit, ut vestimenta sacerdotis nectareo efflagrans odore oleagina unda perfunderet.23 Multique ex hoc infirmi experiere salutem.24 Sed et procellae ab agris hoc liquore purificatis saepe prohibitae sunt.25 Cum autem ad templum sanctum quidam devotus fide plenus accessisset, et gratiam sancti sitiens, cogitaret, quid de beata aede raperet ad salutem, prope sepulchrum accedens, aedituum supplicat, ut sibi parumper benedictae cerae largiretur e tumulo.26 Quam accipiens, laetus abscessit et agro, cui frugem seruerat, confisus inposuit.27 Adveniens autem tempestas saevissima, quae vicinia in annis praecedentibus saepe vastaverat, ab haec est benedictione prohibita, nec ibidem ultra, ut consueverat, nocuit.28 Magnifica vero atque desiderabili paschali festivitate adveniente, populus ad beati cellulam, in qua commoratus saepe cum angelis frequentaverat, devotus advenit.29 Et singula ioca adlambens osculis vel inrigans lacrimis, in qua vir beatus ante sederat aut oraverat, sive ubi cibum sumpserat vel corpori quietem post multos labores indulserat, classe navium praeparata, amnem transire parat, ut beatum sepulchrum adeat et se, cum fletu veniam deprecans, coram confessore prosternat.30 Navigantibus autem illis, temptatoris inpulsu commoto vento, navis in profundo dimergitur, et sexus uterque ab amne diripitur.31 Cumque inter procellas fluctuum rotarentur, et spes omnis evadendi perisset, una omnium vox in clamore profertur, dicens: „Miserator Martine, eripe a praesenti interitu famulos famulasque tuas!" His dictis, ecce flatus aurae placidus artus submersorum subvehens ab undis inlaesos, omnesque litori, quod desiderabant, unda famulante, restituit; nec ullus deperiit, sed cuncti salvati paschalia festa cum summa exultatione perfuncti sunt.32 Non enim defuit illa virtus, quae Iordanen scindens populum sub aquarum molibus margine arente traduxit, cum, de fundere fluvi duodecim lapidibus ablatis, signa apostolica gestientes, Iosue litori, cui advenerat, consecravit; vel illa quae Petrum pereuntem, piam amplectens dexteram, ne periret, eripuit; vel quae navitam submersurum, Martini Dominum invocantem, de profundo pelagi ad litus, quod optabat, elicuit.33 Quidam pro benedictione de sancta aede adsumere flagitans aliquid, ceram de sepulchro sancto accepit et infra penetralia domus tamquam thesaurum caeleste reposuit.34 Factum est antem, ut invidia temptatoris inmissum incendium domus voraci flamma circumoritur et sparsus per aridis tabulis cuncta vastaret.35 Interea clamor ad caelum tollitur et beati Martini auxilium inploratur.36 Meminetur etiam cerae particulam a sancti templo delatam.37 Quae repertam et igni iniectam, protinus cunctum restinxit incendium, novoque miraculo cera, quae ignem alere erat solita, violentiam ignis vi sanctitatis obpressit'.38 Haec Paulinus in sexto operis sui libro versu conscripsit, acceptum a sancto Perpetuo episcopo de his indiculum.39 Verum cum ad eum huius indiculi carta venisset, nepus eius gravi tenebatur incommodo.40 At ille confisus in virtute sancti: 'Si tibi', inquid, 'placet, beate Martine, ut aliqua in tua laude conscribam, appareat super hunc infirmum'.41 Positaque carta pectori eius, extemplo recedente febre, sanatus est qui erat aegrotus.42 Sed et Fortunatus presbiter omne opus vitae eius in quattuor libris versu conscripsit.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.46v
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, DE VIRTUTIBUS SANCTI MARTINI EPISCOPI, Lib. I, , 1. <<< >>> 3.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 2.
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik