monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 1.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, DE VIRTUTIBUS SANCTI MARTINI EPISCOPI, Lib. I, , GEORGI FLORENTI GREGORII TURONICI DE VIRTUTIBUS BEATI MARTINI EPISCOPI. DOMINIS SANCTIS ET IN CHRISTI AMORE DULCISSIMIS FRATRIBUS ET FILIIS ECLESIAE TURONICAE MIHI A DEO COMMISSAE GREGORIUS PECCATOR. <<<     >>> 2.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, DE VIRTUTIBUS SANCTI MARTINI EPISCOPI,..., 1.

1 Multi enim sunt, qui virtutes sancti Martini vel stante versa vel stilo prosaico conscripserunt.2 Quibus primus ille Severus Sulpicius, cui tantus fervor amoris fuit in sanctum Dei, ut, eo adhuc degente in saeculo, unum librum de mirabilibus vitae eius scriberet, exinde post transitum beati viri duos scripsit, quos dialogos voluit vocitari.3 In quibus nonnulla de virtutibus heremitarum anachoritarumve, referente Postumiano, inseruit.4 Sed in nullo inferiorem nostrum potuit repperire Martinum, quem apostolis sanctisque prioribus exaequavit, ita ut etiam diceret: Felicem quidem Graeciam, quae meruit audire apostolum praedicantem; sed nec Gallias a Christo derelictas, quibus donavit habere Martinum.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.46v