monumenta.ch > Gregorius Turonensis > GEORGI FLORENTI GREGORII TURONICI DE VIRTUTIBUS BEATI MARTINI EPISCOPI. DOMINIS SANCTIS ET IN CHRISTI AMORE DULCISSIMIS FRATRIBUS ET FILIIS ECLESIAE TURONICAE MIHI A DEO COMMISSAE GREGORIUS PECCATOR.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, DE VIRTUTIBUS SANCTI MARTINI EPISCOPI, Lib. I, , INCIPIUNT CAPITULA LIBRI PRIMI DE VIRTUTIBUS SANCTI MARTINI EPISCOPI. <<< >>> 1.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, DE VIRTUTIBUS SANCTI MARTINI EPISCOPI,..., GEORGI FLORENTI GREGORII TURONICI DE VIRTUTIBUS BEATI MARTINI EPISCOPI. DOMINIS SANCTIS ET IN CHRISTI AMORE DULCISSIMIS FRATRIBUS ET FILIIS ECLESIAE TURONICAE MIHI A DEO COMMISSAE GREGORIUS PECCATOR.
1 Miracula, quae dominus Deus noster per beatum Martinum antistitem suum in corpore positum operari dignatus est, cotidie ad conroborandam fidem credentium confirmare dignatur.2 Ille nunc exornans virtutibus eius tumulum, qui in eo operatus est, cum esset in mundum; et ille praebet per eum beneficia christianis, qui misit tunc praesolem gentibus perituris.3 Nemo ergo de anteactis virtutibus dubitet, cum praesentium signorum cernit munera dispensari, cum videat clodos eregi, caecos inluminari, daemones effugari et alia quaeque morborum genera, ipsum medificante, curari.4 Ego vero fidem ingerens libri illius, qui de eius vita ab anterioribus est scriptus, praesentes virtutes, de quanto ad memoriam recolo, memoriae in posterum, Domino iubente, mandabo.5 Quod non praesumerem, nisi bis et tertio admonitus fuissem per visum.6 Tamen omnipotentem Deum testem invoco, quia vidi quadam vice per somnium media die in basilica domni Martini debiles multos ac diversis morbis obpraessos sanari, et vidi haec, spectante matri meae, quae ait mihi: 'Quare segnes es ad haec scribenda quae prospicis?' Et aio: 'Non tibi latet, quod sim inops litteris et tam admirandas virtutes stultus et idiota non audeam promulgare? Utinam Severus aut Paulinus viverent, aut certe Fortunatus adesset, qui ista discriberent! Nam ego ad haec iners notam incurro, si haec adnotare temptavero'.7 Et ait mihi: 'Et nescis, quia nobiscum propter intellegentiam populorum magis, sicut tu loqui potens es, habetur praeclarum? Itaque ne dubites et haec agere non desistas, quia crimen tibi erit, si ea tacueris'.8 Ego autem haec agere cupiens, duplicis taedii adfligor cruciatu, maeroris pariter et terroris.9 Maeroris, cur tantae virtutes, quae sub antecessoribus nostris factae sunt, non sunt scriptae; terroris, ut adgrediar opus egregium rusticanus.10 Sed spe divinae pietatis inlectus, adgrediar quod monetur.11 Potest enim, ut credo, per meae linguae ista proferre, qui ex arida cute in heremo producens aquas, populi sitientis extinxit ardorem; aut certe constabit, eum rursum os asinae reserare, si labia mea aperiens per me indoctum ista dignetur expandere.12 Sed quid timeo rusticitatem meam, cum dominus Redemptor et dens noster ad distruendam mundanae sapientiae vanitatem non oratores sed piscatores, nec philosophos sed rusticos praeelegit? Confidimus ergo orantibus vobis, quia, etsi non potest paginam sermo incultus ornare, faciet eam gloriosus antistis praeclaris virtutibus elucere.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.45v
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik