monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 49.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, , 48. <<<     >>> 50.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, 49.

1 Accedens autem ad locum, ubi oratorium quod in honore sancti construxerat, posuit haec pignora in altare.2 Accedens autem ad eum unus cum amissis oculis, alias manu debilis, impleta oratione, hic lucem recepit post tenebras, manus ille usum post otia diuturna.3 Mulier etiam nomine Aeterna cum filia ab hoste iniquo vexata, ad hoc altare curata, cum prole sospis abscessit.4 Frigoritici etiam in illo loco nonnulli salvati sunt.
Gregorius Turonensis HOME