monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 31 > 11 > 51 > 15 > 14 > 14 > 20 > 20 > 14 > 110. > 98. > 101. > 20 > 98. > 109. > 101. > XXX. > 104. > XXXIII. > XXXIX. > 103. > XXXI. > XXXI. > XLIII. > 31. > 107. > XXXIV. > 34. > XL. > 104. > XXXII. > 40. > 103. > 48.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, , 47. <<<     >>> 49.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, 48.

1 Nanninus igitur presbiter domus Vibriacensis martyris huius gloriosi reliquias expetivit Quae ex iussu beati Aviti pontificis sumptas, cum psallentio usque ad basilicam sancti Ferreoli – procul ab ipso vico sita est – pervenisset, unus ex inerguminis est mundatus.2 Procedens autem psallendo, cum ad medianam pervenisset, coram hoste inprobo virtute sancti depulso, puella alia purgata discessit.
Gregorius Turonensis HOME