monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 47.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, , 45. <<< >>> 48.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, 47.
1 Mulier erat a nativitate caeca, quae se exhiberi a parentibus ad beati Martini tumulum deprecata est.2 Ubi cum venisset, prostrata per triduum ad cancellos, qui ante sepulchrum sancti antistitis habentur extrinsecus, responsum accepit per somnium, dicente sibi sancto viro: 'Si lumen recipere desideras, require basilicam sancti Iuliani, in qua dum praesidium martyris expetis, ille coniunctus Martine visum tibi necessarium simul orationum suarum suffragiis revocabunt'.3 Exsurgens autem mulier, ignorans, quod in Turonico huius martyris reliquiae tenerentur, ad Sanctonicam urbem dirigit.4 Victurina etenim matrisfamilias ex nobili stirpe progenita in villae suae territurio basilicam construxerat reliquiasque martyris beati condiderat.5 Ad hanc ergo aedem mulier accedens, orat per triduum.6 Die autem tertia advenit natalis baptistae dominici; stante autem populo et lectionum dogmata auscultante, subito murmur magnus oritur.7 Presbiter vero qui solemnia caelebrabat conpraemere voces cupiens, interrogat, quid hoc esset.8 Cui unus ex adstantibus ait: 'Murmur mitiscere non potest, quia virtus Domini miraculum prodidit.9 Ecce enim mulier illa, quae caeca testabatur, erumpente ab oculis sanguine, visum recepit'.10 Tunc omnes benedixerunt Deum, cognoscentes pariter quae fuerant gesta.
Gregorius Turonensis HOME