monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 45.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, , 44. <<<     >>> 47.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, 45.

1 Quae postquam gesta sunt, misit clericum suum, dicens: 'Vade', inquit, 'ad beati Iuliani basilicam, et fundens orationem, supplica, ut tibi aliquid cerae vel pulveris de sepulchro iacentis largire dignentur aeditui, ut delatum a me cum benedictione suscipiatur'.2 Ille vero veniens, quae sibi fuerant imperata flagitat ac suscipit.3 Et cum suscepta ferre vellet, tanto gravatur pondere, ut vix cervicem possit engere.4 Unde tremore magno concussus, pavimento prosternitur, et iterum cum lacrimis orationem fundens, surrexit incolomes et acceptam sensit abeundi habere libertatem.5 Igitur arrepto itinere, incandescente nimium sole, siti corripitur.6 Veniens autem ad villam viae proximam, unam casolam adit, aqua deposcens; de qua egrediens iuvenis dare responsum, ut eos vidit, in terram corruit, factusque est sicut mortuus.7 Concurrentes autem parentes eius, calumniabant hominibus, adserentes, parentem suum eorum magicis artibus fuisse peremptum, et adpraehensum puerum, levaverunt eum semivivum.8 At ille de manibus eorum elapsus, percussis palmis, coepit debachando clamare vel dicere, quod martyris Iuliani virtute exuriretur.9 Clericus vero haec audiens, positam super caput eius capsulam cum pignoribus sanctis, fide plenus orare coepit attentius; ipse quoque cum vomitu sanguinem daemoniumque proiciens, purgatus abscessit.10 Dehinc firmatus in fide portitor, iter totum cum psalmis et gratiarum actionibus carpens, ad locum praeoptatum, martyre ducente, pervenit.11 Iam exinde tempere procedente quanti ibi inergumini, frigoritici vel diversis morbis obpraessi martyris virtute sanati sunt, nec nomina reteneri nec numerus potuit collegi.12 46a.13 Inter reliquas vero insignia suscipiendorum miraculorum ponimus et istud, quod insipientes corrigat et roboret sapientes.14 Igitur Cautini episcopi tempore, quo, ingruentibus peccatis populi, Arverna regio ab excidio lues quam inguinariam vocant devastabatur, ego Brivatinsim vicum expetii, scilicet ut, qui meritis tutari nequibam, beati martyris Iuliani salvarer praesidio.15 In quo dum commorarer vico, unus puer ex nostris ab hoc morbo corripitur, reclinatoque ad lectulum capite, graviter agere coepit.16 Erat autem febris assidua cum stomachi pituita, ita ut, si aliquid acciperet, confestim reiceret; nec erat ei cibus confortatio, sed magis exitus putabatur.17 Denique mei cum viderent eum in extrema vexari, hariolum quendam invocant.18 Ille vero venire non differens, accessit ad aegrotum et artem suam exercere conatur.19 Incantationes inmurmurat, sortes iactat, ligaturas collo suspendit, promittit vivere quem ipse mancipaverat morti.20 Haec autem me nescio agebantur; quae cum mihi delata fuissent, amarissime reddor et cum gravi suspirio illud conmemoro, quod Dominus per Heliam prophetam Oziae regi pronuntiat, dicens: Quia dereliquisti dominum Deum Israel et consoluisti deum Acharon, ideo de lectulo, in quo ascendisti, non consurges, sed morte morieris.21 Nam iste post adventum harioli validius febre succensus, spiritum exalavit; cuius post obitum interpositis paucis diebus, puer alius simili laborare coepit incommodo.22 Tum ego eis inquio: 'Accedite ad martyris tumulum et aliquid exinde ad aegrotum deportate, et videbitis magnalia Dei atque cognoscetis, quid sit inter iustum et iniustum et inter timentem Deum et non servientem illi'.23 Accedentes autem, parumper pulveris circa sepulchrum iacentis sustulerunt.24 De quo ut hausit infirmus cum aqua, protinus adsecutus est medicinam, recuperatusque viribus ac restincta febre, convaluit.25 Intellegite ergo nunc, o omnes qui insipientes estis in populo, et post ista discusseritis, scitote, quia nihil sunt quae ad seducendum humanum genus diabolus operatur.26 Ideo moneo, ut, si quis vixillo crucis signatus, si quis baptismi ablutione mundatus, si quis, vetustate deposita, in novo nunc homine viget, talia postponat ac neglegat; quaerat autem patrocinia martyrum, per quos sanitatum miracula celebrantur, postolet adiutoria confessorum, qui merito amici sunt dominici nuncupati, et quae voluerit obtenebit.27 46b.28 Eo tempore, cum post obitum Proserii martyrarii Urbanus diaconus huius basilicae ordinatur aedituus, mira res ad sepulchrum sancti apparuit.29 Nam, vigilante diacono in lectulo suo, auditus est sonitus, quasi ostium basilicae panderetur.30 Post multarum vero horarum spatium audivit eum iterum claudi.31 Post haec surgens de stratu, praecedente lumine accedit ad tumulum sancti.32 Mirum dictu! Vidit pavimentum rosis rutilantibus esse respersum.33 Erant autem magnae valde cum flagrantia odoris inmensi.34 [In ipsas quoque cancelli celaturas mirabatur rosas intus, nonas enim erat mensis]; et haec ita erant virides, acsi easdem ipsius putaris horae momento ramis virentibus esse discerptas.35 Tunc cum grandi reverentia collectas secretius posuit, multis exinde infirmis medicamenta distribuens.36 Nam inerguminus quidam ex Turonico veniens, ut exinde delibuto potum sumpsit, eiecto daemone, purgatus abscessit.
Gregorius Turonensis HOME



Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, , 44. <<<     >>> 47.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 45.