monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 44.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, , 43. <<< >>> 45.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, 44.
1 Pendebat autem super ipsum altare crux holocrysa, eleganti opere facta, et erat tam praeclara visu, ut eam putares ex auro esse mundissimo.2 Advenientibus vero barbaris, a quodam esse aurea aestimata direpta est et sinu recondita.3 At is qui eam sustulerat tanto subito pondere praegravatur, ut eam penitus sustenere non possit, statimque conpunctus virtute martyris ac paenitentia motus, de itinere transmissam loco sancto restituit.
Gregorius Turonensis HOME